Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 162

Precedente Successiva

sit idonea, et qua ratione applicanda. Et ad ista ex parte Diabolus
quoque pertingit, non ut author, sed ut discipulus naturae. Sed
miracula altissima sunt, ubi absque re naturali praestat suis servis
facere, quae nulla posset natura. At vero quo nos impelleret atque
instrueret ut investigaremus effectus suos mirificos, et ad nostram
utilitatem verteremus in gloriam Dei, docuit amicos suos tot
naturalia arcana, ipseque addidit naturae plus virium, quo ex voto
nobis succederent, atque ad Dei cognitionem stimularemur in operibus
suis.
~ Soli Deo tota natura paret ad nutum: facit, creat et mutat propria
virtute omnia. Diabolis aut Angelis natura non paret, sed
tantum localiter movere possunt naturalia. Igitur Cartham istam
comburere non possunt, nisi adducant ignem, quoniam ipsorum
natura particularis est, modificataque: et sicut calor non potest per
se frigefacere, sed solum calefacere: sic res omnes. At Deus cuius
natura est omnis natura eminenter potest calefacere sine calore, quoniam
idea et vis caloris sunt in eo, et entitates omnes, propterea
solus Deus miracula vera facit secundum substantiam et secundum
modum. Diabolus vero applicando tantum per motum localem activa
passivis: et sicut Agricola et Medicus ad frumenti, et sanitatis
confectionem. Et Metaphysica ratio sic dicere nos cogit.
Caput IV.
Miracula circulatorum ludos esse astutia confictos,
multaque sapientiam continere: et discrimen
inter vera apparentiaque miracula–

~ Mirabilia vulgarium non sunt magiae Caelestis effectus,
neque naturalis, sed astutiae, et Demon fortasse inventor
eorum fuit, ut fides divinorum labasceret. Fabricantur
annulum inauratum, similem illi, quem in digito
gestas: accipiunt tuum et in puteum proiiciunt, at non quidem
tuum, sed alterum, quem similem paratum habent, ostentando tuum
se proiicere, celeritate manus ostentationisque visum, ne probe percipias,
ludificando: postea vero inveniunt, ubicunque tu vis annulum,
quem tu putas esse in puteo, sed ponunt illum dexteritate quadam
in loco, in quo scrutantur ut iubes. Consuunt prius intra diploïdis

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche